Cetera exempla fortunae variantis innumera 7.134.1
sunt. etenim quae facit magna gaudia nisi ex malis aut
quae mala inmensa nisi ex ingentibus gaudiis? servavit
proscriptum a S<u>lla M. Fidustium senatorem annis XXXVI,
sed iterum proscriptu<ra>. superstes S<u>llae vixit, sed usque 5
ad Antonium, constatque nulla alia de causa ab eo pro-
scriptu<m> quam quia proscriptus fuisset. triumphare 135.1
P. Ventidium de Parthis voluit quidem solum, sed eundem
in triumpho Asculano Cn. Pompei duxit puerum, quamquam
Masurius auctor est bis in triumpho ductum, Cicero
mulionem castrensis fu<r>nariae fuisse, plurimi iuventam 5
inopem in caliga militari tolerasse. fuit et Balbus Cornelius 136.1
maior consul, sed accusatus atque de iure virgarum in eum
iudice in consilium miss<o>, primus externorum atque etiam
in oceano genitorum usus illo honore, quem maiores Latio
quoque negaverint. est et L. Fulvius inter insignia exempla, 5
Tusculanorum rebellantium consul, eodemque honore, cum
transisset, exornatus confestim a populo Romano, qui solus
eodem anno, qu<o> fuerat hostis, Romae triumphavit ex iis
quorum consul fuerat. unus hominum ad hoc aevi Felicis 137.1
sibi cognomen adseruit L. Sulla, civili nempe sanguine ac
patriae oppugnatione adoptatus. et quibus felicitatis inductus
argumentis? quod proscribere tot milia civium ac trucidare
potuisset? o prava interpretatio et futuro tempore infelix! 5
non melioris sortis tunc fuere pereuntes, quorum miseremur
hodie, cum S<u>llam nemo non oderit? age, non exitus vitae 138.1
eius omnium proscriptorum ab illo calamitate crudelior fuit
erodente se ipso corpore et supplicia sibi gignente? quod
ut dissimulaverit et supremo somnio eius, cui inmortuus
quodammodo est, credamus ab uno illo invidiam gloria 5
victam, hoc tamen nempe felicitati suae defuisse confessus
est quod Capitolium non dedicavisset.