| Poscere videtur locus ipse sideralis scientiae | 7.160.1 |
| sententiam. Epigenes CXII annos inpleri negavit posse, | |
| Berosus excedi CXVI. durat et ea ratio, quam Petosiris | |
| ac Necepsos tradidere (tetartemorion appella<n>t a trium si- | |
| gnorum portione), qua posse in Italiae tractu CXXIIII annos | 5 |
| vitae contingere apparet. negavere illi quemquam LXXXX | |
| partium exortivam mensuram (quod anaphoras vocant) trans- | |
| gredi, et has ipsas incidi occursu maleficorum siderum aut | |
| etiam radiis eorum solisque. <A>esc<u>lapi rursus secta, quae | |
| stata vitae spatia a stellis accipi dicit, quantum plurimum | 10 |
| tribuat, incertum est. rara autem esse dicunt longiora qui- | 161.1 |
| dem tempora, quoniam momentis horarum insignibus lunae | |
| dierum, ut VII atque XV, quae nocte ac die observantur, ingens | |
| turba nascatur scansili annorum lege occidua, quam climac- | |
| teras appella<n>t, non fere ita genitis LIIII annum excedentibus. | 5 |