| Primum ergo ipsius artis inconstantia declarat quam | 7.162.1 |
| incerta res sit. accedunt experimenta recentissimi census, | |
| quem intra quadriennium Imperator<es> Caesar<e>s Vespasiani | |
| pater filiusque censores egerunt. nec sunt omnia vasaria | |
| excutienda; mediae tantum partis inter Appenninum Padum- | 5 |
| que ponemus exempla: CXX annos Parmae tres edidere, | 163.1 |
| Brixi<l>li unus, CXXV Parmae duo, CXXX Placentiae unus, | |
| Faventiae una mulier, CXX<X>V Bononiae L. Terentius M. | |
| filius, Arimini vero M. Aponi<u>s CXL, Tertulla CXXXVII. | |
| citra Placentiam in collibus oppidum est Veleiatium, in quo | 5 |
| CX annos sex detulere, quattuor vero centenos vicenos, | |
| unus CXL, M. Mucius M. filius Galeria Felix. ac ne pluri- | 164.1 |
| bus moremur in re confessa, in regione Italiae octava cente- | |
| num annorum censi sunt homines LIIII, centenum denum | |
| homines XIIII, centenum vicenum quinum homines duo, cen- | |
| tenum tricenum homines quattuor, centenum tricenum qui- | 5 |
| num aut septenum totidem, centenum quadragenum ho- | |
| mines tres. |