| P. Cornelius Rufus, qui consul cum M'. Curio | 7.166.1 |
| fuit, dormiens oculorum visum amisit, cum id sibi accidere | |
| somniaret. e diverso Pher<a>eus Ia<son> deploratus a medicis | |
| vomicae morbo, cum mortem in acie quaereret, vulnerato | |
| pectore medicinam invenit ex hoste. Q. Fabius Maximus | 5 |
| consul apud flumen Isaram proelio commisso adversus Allo- | |
| brogum Arvernorumque gentes a. d. VI idus Augustas, CXXX | |
| perduellium caesis, febri quartana liberatus est in acie. | |
| incertum ac fragile nimirum est hoc munus naturae, quic- | 167.1 |
| quid datur nobis, malignum vero et breve etiam in <i>is | |
| quibus largissime contigit, universum utique aevi tempus | |
| intuentibus. quid, quod aestimatione nocturnae quietis dimi- | |
| dio quisque spatio vitae suae vivit, pars aequa morti similis | 5 |
| exigitur aut poena e<st>, nisi contigit quies? nec reputantur | |
| infantiae anni, qui sensu carent, non senectae in poenam | |
| vivacis, tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot | |
| curae, totiens invocata morte, ut nullum frequentius sit | |
| votum. natura vero nihil hominibus brevitate vitae prae- | 168.1 |
| stitit melius. hebescunt sensus, membra torpent, praemori- | |
| tur visus, auditus, incessus, dentes etiam ac ciborum in- | |
| strumenta, et tamen vitae hoc tempus adnumeratur. ergo | |
| pro miraculo et id solitarium reperitur exemplum Xenophili | 5 |
| musici, centum et quinque annis vixisse sine ullo corporis | |
| incommodo. at Hercule reliquis omnibus per singulas mem- | 169.1 |
| brorum partes, qualiter nullis aliis animalibus, certis pestifer | |
| calor remeat horis aut rigor, neque horis modo, sed et diebus | |
| noctibusque trinis quadrinisve, etiam anno toto. atque etiam | |
| morbus est aliqu<ant>isper sapientiam mori. morbis quoque | 170.1 |
| enim quasdam leges natura posuit: quadrini circuitus fe- | |
| brem numquam bruma, numquam hibernis mensibus inci- | |
| pere, quosdam post sexagensimum vitae spatium non acce- | |
| dere; ali<i>s pubertate deponi, feminis praecipue; senes mi- | 5 |
| nime sentire pestilentiam. namque et universis gentibus | |
| ingruunt morbi et generatim modo servitiis, modo procerum | |
| ordini aliosque per gradus. qua in re observatum a meri- | |
| dianis partibus ad occasum solis pestilentiam semper ire | |
| nec umquam aliter fere, non hieme, nec ut ternos excedat | 10 |
| menses. iam signa letalia in furoris morbo ri- | 171.1 |
| sum, sapientiae vero aegritudine fimbriarum curam et stra- | |
| gulae vestis plicaturas, a somno moventium neglectum, | |
| praefandi umoris e corpore effluvium, in oculorum quidem | |
| et narium aspectu indubitata maxime atque etiam supino | 5 |
| adsidue cubitu, venarum inaequabili aut formicante percussu, | |
| quaeque alia Hippocrati principi medicinae observata sunt. | |
| et cum innumerabilia sint mortis signa, salutis securitatis- | |
| que nulla sunt, quippe cum censorius Cato ad filium de | |
| validis quoque observationem ut ex oraculo aliquo prodiderit, | 10 |
| senilem iuventam praematurae mortis esse signum. mor- | 172.1 |
| borum vero tam infinita est multitudo, ut Pherecydes Syrius | |
| serpentium multitudine ex corpore eius erumpente expira- | |
| verit. quibusdam perpetua febris est, sicut C. Maecenati; | |
| eidem triennio supremo nullo horae momento contigit som- | 5 |
| nus. Antipater Sidonius poeta omnibus annis uno die tan- | |
| tum natali corripiebatur febre et eo consumptus est satis | |
| longa senecta. |