| Aviola consularis in rogo revixit et, quoniam | 7.173.1 |
| subveniri non potuerat praevalente flamma, vivus crematus | |
| est. similis causa in L. Lamia praetorio viro traditur. | |
| nam C. Aelium Tuberonem praetura functum a rogo rela- | |
| tum Messala Rufus et plerique tradunt. haec est condicio | 5 |
| mortalium. ad has et eius modi occasiones fortunae gigni- | |
| mur, uti de homine ne morti quidem debeat credi. reperi- | 174.1 |
| mus inter exempla Hermotimi Clazomenii animam relicto | |
| corpore errare solitam vagamque e longinquo multa adnun- | |
| tiare, quae nisi a praesente nosci non possent, corpore | |
| interim semianimi, donec cremato eo inimici, qui Cantha- | 5 |
| ridae vocabantur, remeanti animae veluti vaginam ademerint; | |
| Aristeae etiam visam evolantem ex ore in Proconneso corvi | |
| effigie, magna quae sequitur ha<n>c fabulositate. quam equi- | 175.1 |
| dem et in Gnosio Epimenide simili modo accipio, puerum | |
| aestu et itinere fessum in specu septem et quinquaginta | |
| dormisse annis, rerum faciem mutationemque mirantem velut | |
| postero die experrectum, hinc pari numero dierum senio | 5 |
| ingruente, ut tamen in septimum et quinquagesimum atque | |
| centesimum vitae duraret annum. feminarum sexus huic | |
| malo videtur maxime opportunus conversione volvae, quae | |
| si corrigatur, spiritus restituitur, h<u>c pertinet nobile illud | |
| apud Graecos volumen Heraclidis septem diebus feminae | 10 |
| exanimis ad vitam revocatae. Varro quoque auctor est | 176.1 |
| XXviro se agros dividente Capuae quendam, qui efferretur | |
| foro, domum remeasse pedibus. hoc idem Aquini accidisse. | |
| Romae quoque Corfidium, materterae suae maritum, funere | |
| locato revixisse et locatorem funeris ab eo elatum. adicit | 177.1 |
| miracula, quae tota indicasse conveniat: e duobus fratribus | |
| equestris ordinis Corfidi<i>s maiori accidisse ut videretur | |
| expirasse, apertoque testamento recitatum heredem minorem | |
| funeri institisse; interim eum, qui videbatur exstinctus, | 5 |
| plaudendo concivisse ministeria et narrasse a fratre se ve- | |
| nisse, commendatam sibi filiam ab eo, demonstratum prae- | |
| terea quo in loco defodisset aurum nullo conscio, et rogasse | |
| ut iis funebribus, quae comparasset, efferretur. hoc eo nar- | |
| rante fratris domestici propere adnuntiavere exanimatum | 10 |
| illum, et aurum ubi dixerat repertum est. plena praeterea | 178.1 |
| vita est his vaticiniis, sed non conferenda, cum saepius falsa | |
| sint, sicut ingenti exemplo docebimus. bello Siculo Gabienus | |
| Caesaris classium fortissimus, captus a Sexto Pompeio, iussu | |
| eius incisa cervice et vix cohaerente, iacuit in litore toto | 5 |
| die. deinde, cum advesperavisset, gemitu precibusque con- | |
| gregata multitudine petiit uti Pompeius ad se veniret aut | |
| aliquem ex arcanis mitteret; se enim ab inferis remissum | |
| habere quae nuntiaret. misit plures Pompeius ex amicis, | 179.1 |
| quibus Gabienus dixit inferis dis placere Pompei causas et | |
| partes pias; proinde eventum futurum quem optaret: hoc | |
| se nuntiare iussum; argumentum fore veritatis quod peractis | |
| mandatis protinus expiraturus esset. idque ita evenit. post | 5 |
| sepulturam quoque visorum exempla sunt, nisi quod naturae | |
| opera, non prodigia, consectamur. |