| In primis autem miraculo sunt <summ>aque | 7.180.1 |
| frequentia mortes repentinae—hoc est summa vitae feli- | |
| citas—, quas esse naturales docebimus. plurimas prodidit | |
| Verrius, nos cum dilectu modum serva<b>imus. gaudio | |
| obiere praeter Chilonem, de quo diximus, Sophocles et Dio- | 5 |
| nysius Siciliae tyrannus, uterque accepto tragicae victoriae | |
| nuntio, mater illa Cannensi filio incolume viso contra nun- | |
| tium falsum; pudore Diodorus sapientiae dialecticae professor, | |
| lusoria qu<a>estione non protinus a<b> interrogatione Stil<p>onis | |
| dissoluta. nullis evidentibus causis obiere, dum calciantur | 181.1 |
| matutino, duo Caesares, praetor et praetura perfunctus dic- | |
| tatoris Caesaris pater—hic Pisis exanimatus est, ille Ro- | |
| mae—, Q. Fabius Maximus in consulatu suo pridie kal. | |
| Ian., in cuius locum <C>. Rebilus paucissimarum horarum | 5 |
| consulatum petiit, item C. Volcatius Gurg<e>s senator, omnes | |
| adeo sani atque tempestivi, ut de progrediendo cogitarent, | |
| Q. Aemilius Lepidus iam egrediens incusso pollice limini | |
| cubiculi, C. Aufustius egressus, cum in senatum iret, offenso | |
| pede in comitio. legatus quoque, qui Rhodiorum causam | 182.1 |
| in senatu magna cum admiratione oraverat, in limine curiae | |
| protinus expiravit progredi volens, Cn. Baebius <T>amphilus, | |
| praetura et ipse functus, cum a puero quaesisset horas, Aulus | |
| Pompeius in Capitolio, cum deos salutasset, M'. Iuventius | 5 |
| Thalna consul, cum sacrifica<re>t, C. Servilius Pansa, cum | |
| staret in foro ad tabernam hora diei secunda in P. fratrem | |
| innixus, Baebius iudex, dum vadimonium differri iubet, M. | |
| Terentius Corax, dum tabellas scribit in foro. nec non et | 183.1 |
| proximo anno, dum consulari viro in aurem dicit, eques | |
| Romanus ante Apollinem eboreum qui est in foro Augusti, | |
| super omnes C. Iulius medicus, dum inunguit, specillum | |
| per oculum trahens, A. Manlius Torquatus consularis, cum | 5 |
| in cena placentam adpeteret, L. Tuccius medicus Valla, dum | |
| mulsi potionem haurit, Appius Saufeius, e balineo reversus | |
| cum mulsum bibisset ovumque sorberet, P. Quintius Scapula, | |
| cum apud Aquilium Gallum cenaret, Decimus Saufeius scriba, | |
| cum domi suae pranderet. Cornelius Gallus praetorius et | 184.1 |
| <T>. Heter<e>ius eques Romanus in venere obiere et, quos | |
| nostra adnotavit aetas, duo equestris ordinis in eodem pan- | |
| tomimo Mystico, tum forma praecellente. operosissima ta- | |
| men securitas mortis in M. Ofilio Hilaro ab antiquis traditur. | 5 |
| comoediarum <h>istrio is, cum populo admodum placuisset | 185.1 |
| natali die suo conviviumque haberet, edita cena calidam | |
| potionem in pultario poposcit simulque personam eius diei | |
| acceptam intuens coronam e capite suo in eam transtulit, | |
| tali habitu rigens nullo sentiente, donec adcubantium proxi- | 5 |
| mus tepescere potionem admoneret. |