| Ipsum cremare apud Romanos non fuit veteris | 7.187.1 |
| instituti: terra condebantur. at postquam longinquis bellis | |
| obrutos erui cognovere, tunc institutum. et tamen multae | |
| familiae priscos servavere ritus, sicut in Cornelia nemo ante | |
| Sullam dictatorem traditur crematus, idque voluisse veritum | 5 |
| talionem <e>ruto C. Mari cadavere. [sepultus vero intellegatur | |
| quoquo modo conditus, humatus vero humo contectus]. |