| Post sepulturam va<n>ae manium ambages. | 7.188.1 |
| omnibus a suprem<o> die eadem quae ante primum, nec magis | |
| a morte sensus ullus aut corpori aut animae quam ante na- | |
| talem. eadem enim vanitas in futurum etiam se propagat | |
| et in mortis quoque tempora ipsa sibi vitam mentitur, alias | 5 |
| inmortalitatem animae, alias transfigurationem, alias sensum | |
| inferis dando et manes colendo deumque faciendo qui iam | |
| etiam homo esse desierit, ceu vero ullo modo spirandi ratio | |
| ceteris animalibus distet aut non diuturniora in vita multa | |
| reperiantur, quibus nemo similem divinat inmortalitatem. | 10 |
| quod autem corpus animae per se? quae materia? ubi | 189.1 |
| cogitatio illi? quo modo visus, auditus aut qui tangit? quis | |
| usus e<x ii>s aut quod sine <i>is bonum? quae deinde sedes | |
| quantave multitudo tot saeculis animarum velut umbrarum? | |
| puerilium ista delenimentorum avidaeque numquam desinere | 5 |
| mortalitatis commenta sunt. similis et de adservandis cor- | |
| poribus hominum ac revivescendi promisso Democrit<i> | |
| vanitas, qui non revixit ipse. quae, malum, ista dementia | 190.1 |
| est iterari vitam morte? quaeve genitis quies umquam, si | |
| in sublim<i> sensus animae manet, inter inferos umbrae? | |
| perdit profecto ista dulcedo credulitasque praecipuum na- | |
| turae bonum, mortem, ac duplicat obitu<r>i dolorem etiam | 5 |
| post futuri aestimatione. etenim si dulce vivere est, cui | |
| potest esse vixisse? at quanto facilius certiusque sibi quem- | |
| que credere, specimen securitatis antegenitali sumere expe- | |
| rimento! |