Tertius consensus fuit <in> horarum observatione, 7.212.1
iam hic ratione accedens, quando et a quo in Graecia re-
perta, diximus secundo volumine. serius etiam hic Romae
contigit. XII tabulis ortus tantum et occasus nominantur,
post aliquot annos adiectus est et meridies, accenso con- 5
sulum id pronuntiante, cum a <c>uria inter Rostra et Grae-
costasin prospexisset solem; a columna Maenia ad carcerem
inclinato sidere supremam pronuntiavit, sed hoc serenis
tantum diebus, usque ad primum Punicum bellum. princeps 213.1
solarium horologium statuisse ante XII annos quam cum
Pyrro bellatum est ad aedem Quirini L. Papirius Cursor,
cum eam dedicaret a patre suo votam, a Fabio Vestale
proditur. sed neque facti horologii rationem vel artificem 5
significat nec unde translatum sit aut apud quem scriptum
id invenerit. M. Varro primum statu<tu>m in publico se- 214.1
cundum Rostra in columna tradit bello Punico primo a M'.
Valerio Messala cos. Catina capta in Sicilia, deportatum inde
post XXX annos quam de Papiriano horologio traditur, anno
urbis <C>CCCLXX<XX>. nec congrueba<n>t ad horas eius lineae, 5
paruerunt tamen e<i> annis undecentum, donec Q. Marcius
Philippus, qui cum L. Paulo fuit censor, diligentius ordina-
tum iuxta posuit, idque munus inter censoria opera gratissi-
ma acceptum est. etia<m t>um tamen nubilo incertae fuere 215.1
horae usque ad proximum lustrum. tunc Scipio Nasica
collega L<a>enati primus aqua divisit horas aequ<e> noctium
ac dierum idque horologium sub tecto dicavit anno urbis
DXCV. tam diu populo Romano indiscreta lux fuit. 5
  Nunc <p>r<a>evertemur ad reliqua animalia primumque ter-
restria.