| LIBER VIII | |
| Ad reliqua transeamus animalia et primum ter- | 8.1.1 |
| restria. | |
| Maximum est elephans proximumque humanis sensibus, | |
| quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum obe- | |
| dientia, officiorum quae didicere memoria, amoris et gloriae | 5 |
| voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas, | |
| prudentia, aequitas, religio quoque siderum solisque ac lu- | |
| nae veneratio. auctores sunt in Mauretaniae saltibus ad | 2.1 |
| quendam amnem, cui nomen est Amilo, nitescente luna nova | |
| greges eorum descendere ibique se purificantes sollemniter | |
| aqua circumspergi atque ita salutato sidere in silvas reverti | |
| vitulorum fatigatos prae se ferentes. alienae quoque reli- | 3.1 |
| gionis intellectu creduntur maria transituri non ante naves | |
| conscendere quam invitati rectoris iureiurando de reditu, | |
| visique sunt fessi aegritudine, quando et illas moles infestant | |
| morbi, herbas supini in caelum iac<i>entes, veluti tellure pre- | 5 |
| cibus allegata. nam, quod ad docilitatem attinet, regem | |
| adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. Indis arant | |
| minores, quos appellant nothos. |