| Romae iuncti primum subiere currum Pompei | 8.4.1 |
| Magni Africano triumpho, quod prius India victa triumphante | |
| Libero patre memoratur. Procilius negat potuisse Pom- | |
| pei triumpho iunctos egredi porta. Germanici Caesaris | |
| munere gladiatorio quosdam etiam inconditos meatus edidere | 5 |
| saltantium modo. vulgare erat per auras arma iacere, non | 5.1 |
| auferentibus ventis, atque inter se gladiatorios congressus | |
| edere aut lascivienti pyrriche conludere. postea et per funes | |
| incessere, lecticis etiam ferentes quaterni singulos puer- | |
| peras imitantes, plenisque homine tricliniis accubitum iere | 5 |
| per lectos ita libratis vestigiis, ne quis potantium attingere- | |
| tur. certum est unum tardioris ingeni in accipiendis | 6.1 |
| quae tradebantur, saepius castigatum verberibus, eadem illa | |
| meditantem noctu repertum. mirum et adversis quidem | |
| funibus subire, sed maxime regredi, utique pronis. Muci- | |
| anus III consul auctor est aliquem ex iis et litterarum duc- | 5 |
| tus Graecarum d<i>dicisse solitumque perscribere eius linguae | |
| verbis: "Ipse ego haec scripsi et spolia Celtica di- | |
| cavi," itemque se vidente Puteolis, cum advecti e nave | |
| egredi cogerentur, territos spatio pontis procul a continente | |
| porrecti, ut sese longinquitatis aestimatione fallerent, aversos | 10 |
| retrorsus isse. |