| Praedam ipsi in se expetendam sciunt solam esse | 8.7.1 |
| in armis suis, quae Iuba cornua appellat, Herodotus tanto | |
| antiquior et consuetudo melius dentes. quam ob rem deci- | |
| duos casu aliquo vel senecta defodiunt. hoc solum ebur | |
| est; cetero et in his quoque, qua corpus intexit, vilitas | 5 |
| ossea. quamquam nuper ossa etiam in laminas secari coe- | |
| pere paenuria: etenim rara amplitudo iam dentium praeter- | |
| quam ex India reperitur; cetera in nostro orbe cessere | |
| luxuriae. dentium candore intellegitur iuventa. circa hos | 8.1 |
| beluis summa cura: alterius mucroni parcunt, ne sit proeliis | |
| hebes, alterius operario usu fodiunt radices, inpellunt moles; | |
| circumventique a venantibus primos constituunt quibus sint | |
| minimi, ne tanti proelium putetur, postea fessi inpactos ar- | 5 |
| bori frangunt praedaque se redimunt. |