| Mirum in plerisque animalium scire quare pe- | 8.9.1 |
| tantur, sed et fer<e> cuncta quid caveant. elephans homine | |
| obvio forte in solitudine et simpliciter oberrante clemens | |
| placidusque etiam demonstrare viam traditur; idem vestigio | |
| hominis animadverso prius quam homine intremescere in- | 5 |
| sidiarum metu, subsistere ab olfactu, circumspectare, iras | |
| proflare nec calcare, sed erutum proximo tradere, illum se- | |
| quenti, simili nuntio usque ad extremum, tunc agmen cir- | |
| cumagi et reverti aciemque derigi. adeo omnium odori | |
| durare virus illud maiore ex parte ne nudorum quidem | 10 |
| pedum. sic et tigris, etiam feris ceteris truculenta atque | 10.1 |
| ipsa elephanti quoque spernens vestigia, hominis viso trans- | |
| ferre dicitur protinus catulos, quonam modo agnito, ubi ante | |
| conspecto illo quem timet? etenim tales silvas minime fre- | |
| quentari certum est. sane mirentur ipsam vestigii raritatem. | 5 |
| sed unde sciunt timendi esse? immo vero cur vel ipsius | |
| conspectum paveant, tanto viribus, magnitudine, velocitate | |
| praestantiores? nimirum haec est natura rerum, haec po- | |
| tentia eius, saevissimas ferarum maximasque numquam | |
| vidisse, quod debeant timere, et statim intellegere, cum sit | 10 |
| timendum. |