Elephanti gregatim semper ingrediuntur. ducit ag- 8.11.1
men maximus natu, cogit aetate proximus. amnem transituri
minimos praemittunt, ne maiorum ingressu atterente alveum
crescat gurgiti altitudo. Antipater auctor est duos Anti-
ocho regi in bellicis usibus celebres etiam cognominibus 5
fuisse; etenim novere ea. certe Cato, cum imperatorum
nomina annalibus detraxerit, eum, qui fortissime proeliatus
esset in Punica acie, Surum tradidit vocatum altero dente
mutilato. Antiocho vadum fluminis experienti renuit Aiax, 12.1
alioqui dux agminis semper. tum pronuntiatum eius fore
principatum qui transisset, ausumque Patroclum ob id pha-
leris argenteis, quo maxime gauden<t>, et reliquo omni primatu
donavit. ille, qui notabatur, inedia mortem ignominiae 5
praetulit. mirus namque pudor est, victusque vocem fugit
victoris, terram ac verbenas porrigit. pudore numquam nisi
in abdito coeunt, mas quinquennis, femina decennis. initur 13.1
autem biennio quinis, ut ferunt, cuiusque anni diebus, nec
amplius; sexto perfunduntur amne, non ante reduces ad
agmen. nec adulteria novere nullave propter feminas inter
se proelia ceteris animalibus pernicialia, nec quia desit illis 5
amoris vis, namque traditur unus amasse quandam in Aegypto
corollas vendentem ac, ne quis vulgariter electam putet, mire
gratam Aristophani celeberrimo in arte grammatica, alius 14.1
Menandrum Syracusanum incipientis iuventae in exercitu
Ptolemaei, desiderium eius, quotiens non videret, inedia
testatus. et unguentariam quandam dilectam Iuba tradit.
omnium amoris fuere argumenta gaudium a conspectu blandi- 5
tiaeque inconditae, stipes, quas populus dedisset, servatae
et in sinum effusae. nec mirum esse amorem quibus sit
memoria. idem namque tradit agnitum in senecta multos 15.1
post annos qui rector in iuventa fuisset; idem divinationem
quandam iustitiae, cum Bocchus rex triginta elephantis toti-
dem, in quos saevire instituerat, stipitibus adligatos obie-
cisse<t>, procursantibus inter eos qui lacesserent, nec potuis- 5
se effici ut crudelitatis alienae ministerio fungerentur.