| Ceterorum animalium, quae modo convecta | 8.38.1 |
| undique Italia<e> contigere saepius, formas nihil attinet scru- | |
| pulose referre. paucissima Scythia gignit inopia fruticum, | |
| pauca contermina illi Germania, insignia tamen boum fero- | |
| rum genera, iubatos bisontes excellentique et vi et velocitate | 5 |
| u<r>os, quibus inperitum volgus bubalorum nomen inponit, | |
| cum id gignat Africa vituli potius cervique quadam similitu- | |
| dine. septentrio fert et equorum greges ferorum, sic- | 39.1 |
| ut asinorum Asia et Africa, praeterea alcen iumento similem, | |
| ni proceritas aurium et cervicis distinguat; item natam in | |
| Scadinavia insula nec umquam visam in hoc orbe, multis | |
| tamen narratam achlin haud dissimilem illi, set nullo suffra- | 5 |
| ginum flexu, ideoque non cubantem et adclinem arbori in | |
| somno eaque incisa ad insidias capi, alias velocitatis memo- | |
| ratae. labrum ei superius praegrande; ob id retrograditur | |
| in pascendo, ne in priora tendens involvatur. tradunt in | 40.1 |
| Paeonia feram quae bonasus vocetur, equina iuba, cetera | |
| tauro similem, cornibus ita in se flexis, ut non sint utilia | |
| pugnae. quapropter fuga sibi auxiliari reddente<m> in ea | |
| fimum, interdum et trium iugerum longitudine, cuius con- | 5 |
| tactus sequentes ut ignis aliquis amburat. |