| Mirum pardos, pantheras, leones et similia condito | 8.41.1 |
| in corporis vaginas unguium mucrone, ne refringantur he- | |
| betenturve, ingredi aversisque falculis currere nec nisi in | |
| adpetendo protendere. leoni praecipua generositas | 42.1 |
| tunc, cum colla armosque vestiunt iubae; id enim aetate | |
| contingit e leone conceptis. quos vero pardi generavere, | |
| semper insigni hoc carent; simili modo feminae. magna | |
| his libido coitus et ob hoc maribus ira. Africa haec maxime | 5 |
| spectat, inopia aquarum ad paucos amnes congregantibus | |
| se feris. ideo multiformes ibi animalium partus, varie fe- | |
| minis cuiusque generis mares aut vi aut voluptate miscente: | |
| unde etiam vulgare Graeciae dictum semper aliquid novi | |
| Africam adferre. odore pardi coitum sentit in adultera | 43.1 |
| leo totaque vi consurgit in poenam; idcirco ea culpa flumine | |
| abluitur aut longius comitatur. semel autem edi partum, | |
| lacerato unguium acie utero in enixu, volgum credidisse | |
| video. | 5 |