| Aristoteles diversa tradit, vir quem in his magna se- | 8.44.1 |
| cuturus ex parte praefandum reor. Alexandro Magno rege | |
| inflammato cupidine animalium naturas noscendi delegataque | |
| hac commentatione Aristoteli, summo in omni doctrina viro, | |
| aliquot milia hominum in totius Asiae Graeciaeque tractu | 5 |
| parere iussa, omnium quos venatus, aucupia piscatusque | |
| alebant quibusque vivaria, armenta, alvaria, piscinae, aviaria | |
| in cura erant, ne quid usquam genitum ignoraretur ab eo. | |
| quos percunctando quinquaginta ferme volumina illa prae- | |
| clara de animalibus condidit. quae a me collecta in artum | 10 |
| cum <i>is, quae ignoraverat, quaeso ut legentes boni consulant, | |
| in universis rerum naturae operibus medioque clarissimi | |
| regum omnium desiderio cura nostra breviter peregrinantes. | |
| is ergo tradit leaenam primo fetu parere quinque catulos | 45.1 |
| ac per annos singulis minus, ab uno sterilescere. informes | |
| minimasque carnes magnitudine mustellarum esse initio, | |
| semenstres vix ingredi posse nec nisi bimenstres moveri; | |
| in Europa autem inter Acheloum tantum Mestumque amnes | 5 |
| leones esse, sed longe viribus praestantiores iis quos Africa | |
| aut Syria gignant. |