| Leonum duo genera, compactile et breve crispio- | 8.46.1 |
| ribus iubis. hos pavidiores esse quam longo<s> simplicique | |
| villo; eos contemptores vulnerum. urinam mares crure | |
| sublato reddere ut canes. gravem odorem, nec minus hali- | |
| tum. raros in potu vesci alternis diebus, a saturitate in- | 5 |
| terim triduo cibis carere. quae possint, in mandendo solida | |
| devorare, nec capiente aviditatem alvo coniectis in fauces | |
| unguibus extrahere aut si fugiendum in satietate habeant. | |
| vitam <i>is longam docet argumento, quod plerique dentibus | 47.1 |
| defecti reperiantur. Polybius, Aemiliani comes, in senecta | |
| hominem ab his adpeti refert, quoniam ad persequendas | |
| feras vires non suppetant; tunc obsidere Africae urbes, eaque | |
| de causa cruci fixos vidisse se cum Scipione, quia ceteri | 5 |
| metu poenae similis absterrerentur eadem noxa. |