| Leoni tantum ex feris clementia in supplices. pro- | 8.48.1 |
| stratis parcit et, ubi saevit, in viros potius quam in feminas fre- | |
| mit, in infantes non nisi magna fame. credit I<u>ba pervenire | |
| intellectum ad eos precum; <in> captivam certe Gaetuliae redu- | |
| cem audivit multorum in silvis impetum <es>se mitigatum adlo- | 5 |
| quio ausae dicere, se feminam, profugam, infirmam, suppli- | |
| cem animalis omnium generosissimi ceterisque imperitantis, | |
| indignam eius gloria praedam. varia circa hoc opinio ex in- | |
| genio cuiusque vel casu, mulceri alloquiis feras, quippe cum | |
| etiam serpentes extrahi cantu cogique in poenam verum | 10 |
| falsumne sit, non vita decreverit. leonum animi index cauda, | 49.1 |
| sicut et equorum aures; namque et has notas generosissimo | |
| cuique natura tribuit. inmota ergo placido, clemens blan- | |
| dienti, quod rarum est: crebrior enim iracundia, cuius in prin- | |
| cipio terra verberatur, incremento terga ceu quodam incita- | 5 |
| mento flagellantur. vis summa in pectore. ex omni vulnere | |
| sive ungue inpresso sive dente ater profluit sanguis. <i>idem | |
| satiati innoxii sunt. generositas in periculis maxime de- | 50.1 |
| prehenditur, non illo tantum modo, quo spernens tela diu | |
| se terrore solo tuetur ac velut cogi testatur cooriturque | |
| non tamquam periculo coactus, sed tamquam amentia<e> iratus. | |
| illa nobilior animi significatio: quamlibet magna canum et | 5 |
| venantium urguente vi contemptim restitansque cedit in | |
| campis et ubi spectari potest; idem ubi virgulta silvasque | |
| penetravit, acerrimo cursu fertur velut abscondente turpitu- | |
| dinem loco. dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non | |
| utitur. vulneratus observatione mira percussorem novit et | 51.1 |
| in quantalibet multitudine adpetit; eum vero, qui telum | |
| quidem miserit, sed non vulneraverit, correptum rotatumque | |
| sternit nec vulnerat. cum pro catulis feta dimicat, oculorum | |
| aciem traditur defigere in terram, ne venabula expavescat. | 5 |
| cetero dolis carent et suspicione nec limis intuentur oculis | 52.1 |
| aspicique simili modo nolunt. creditum est a moriente | |
| humum morderi lacrimamque leto dari. atque hoc tale | |
| tamque saevum animal rotarum orbes circumacti currusque | |
| inanes et gallinaceorum cristae cantusque etiam magis ter- | 5 |
| rent, sed maxime ignes. aegritudinem fastidii tantum sentit, | |
| in qua medetur ei contumelia, in rabiem agente adnexarum | |
| lascivia simiarum; gustatus deinde sanguis in remedio est. |