Ceterorum animalium, quae modo convecta 8.38.1
undique Italia<e> contigere saepius, formas nihil attinet scru-
pulose referre. paucissima Scythia gignit inopia fruticum,
pauca contermina illi Germania, insignia tamen boum fero-
rum genera, iubatos bisontes excellentique et vi et velocitate 5
u<r>os, quibus inperitum volgus bubalorum nomen inponit,
cum id gignat Africa vituli potius cervique quadam similitu-
dine. septentrio fert et equorum greges ferorum, sic- 39.1
ut asinorum Asia et Africa, praeterea alcen iumento similem,
ni proceritas aurium et cervicis distinguat; item natam in
Scadinavia insula nec umquam visam in hoc orbe, multis
tamen narratam achlin haud dissimilem illi, set nullo suffra- 5
ginum flexu, ideoque non cubantem et adclinem arbori in
somno eaque incisa ad insidias capi, alias velocitatis memo-
ratae. labrum ei superius praegrande; ob id retrograditur
in pascendo, ne in priora tendens involvatur. tradunt in 40.1
Paeonia feram quae bonasus vocetur, equina iuba, cetera
tauro similem, cornibus ita in se flexis, ut non sint utilia
pugnae. quapropter fuga sibi auxiliari reddente<m> in ea
fimum, interdum et trium iugerum longitudine, cuius con- 5
tactus sequentes ut ignis aliquis amburat.