| Aeque memorandum et de panthera tradit Deme- | 8.59.1 |
| trius physicus: iacentem in media via hominis desiderio | |
| repente apparuisse patri cuiusdam Philini, adsectatoris sa- | |
| pientiae; illum pavore coepisse regredi, feram vero circum- | |
| volutari non dubie blandientem seseque conflictantem mae- | 5 |
| rore qui etiam in panthera intellegi posset. feta erat, catulis | |
| procul in foveam delapsis. primum ergo miserationis fuit | 60.1 |
| non expavescere, proximum et curam intendere, secutusque | |
| qua trahebat vestem unguium levi iniectu, ut causam doloris | |
| intellexit simulque salutis suae mercedem, exemit catulos, | |
| ea cum his prosequente usque extra solitudines deductus | 5 |
| laeta atque gestiente, ut facile appareret gratiam referre et | |
| nihil in vicem inputare, quod etiam in homine rarum est. |