| Haec fidem et Democrito adferunt, qui Thoan- | 8.61.1 |
| tem in Arcadia servatum a dracone narrat. nutrierat eum | |
| puer dilectum admodum, parensque serpentis naturam et | |
| magnitudinem metuens in solitudines tulerat, in quibus | |
| circumvento latronum insidiis agnitoque voce subvenit. nam | 5 |
| quae de infantibus ferarum lacte nutritis, cum essent expo- | |
| siti, produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magni- | |
| tudin<i> fatorum accepta fieri aequius quam ferarum naturae | |
| arbitror. |