| Senatus consultum fuit vetus, ne liceret Africanas | 8.64.1 |
| in Italiam advehere. contra ho<c> tulit ad populum Cn. Au- | |
| fidius tribunus plebis permisitque circensium gratia inpor- | |
| tare. primus autem Scaurus aedilitate sua varias CL uni- | |
| versas misit, dein Pompeius Magnus CCCCX, Divus Augustus | 5 |
| CCCCXX. idem Q. Tuberone Paulo Fabio Maximo | 65.1 |
| cos. IIII non. Mai. theatri Marcelli dedicatione tigrim primus | |
| omnium Romae ostendit in cavea mansuefactam, Divus vero | |
| Claudius simul IIII. |