| Tigrim Hyrcani et Indi ferunt, animal velocitatis | 8.66.1 |
| tremendae et maxime cognitae, dum capitur totus eius fe- | |
| tus, qui semper numerosus est. ab insidiante rapitur equo | |
| quam maxime pernici atque in recentes subinde transfertur. | |
| at ubi vacuum cubile reperit feta—maribus enim subolis | 5 |
| cura non est—, fertur praeceps odore vestigans. raptor | |
| adpropinquante fremitu abicit unum ex catulis; tollit illa | |
| morsu et pondere etiam ocior acta remeat iterumque conse- | |
| quitur ac subinde, donec in navem regresso inrita feritas | |
| saevit in litore. | 10 |