| Camelos inter armenta pascit oriens, quarum duo | 8.67.1 |
| genera, Bactriae et Arabiae; differunt, quod illae bina ha- | |
| bent tubera in dorso, hae singula et sub pectore alterum, | |
| cui incumbant. dentium superiore ordine, ut boves, carent | |
| in utroque genere. omnes autem iumentorum <m>inister<i>is | 5 |
| dorso funguntur atque etiam equitatus in proeliis. velocitas | 68.1 |
| <ut> equo, sed sua cuique mensura sicuti vires. nec ultra | |
| adsuetum procedit spatium nec plus instituto onere recipit. | |
| odium adversus equos gerunt naturale. sitim et quadriduo | |
| tolerant inplenturque, cum bibendi occasio est, et in prae- | 5 |
| teritum et in futurum, obturbata proculcatione prius aqua: | |
| aliter potu non gaudent. vivunt quinquagenis annis, quae- | |
| dam et centenis. ut<ri>mque rabiem et ipsae sentiunt. | |
| castrandi genus etiam feminas, quae bello praeparentur, in- | |
| ventum est: fortiores ita fiunt coitu negato. | 10 |