| Lyncas vulgo frequentes et sphingas, fusco | 8.72.1 |
| pilo, mammis in pectore geminis, Aethiopia generat multa- | |
| que alia monstri<s> similia, pinnatos equos et cornibus arma- | |
| tos, quos pegasos vocant, crocotas velut ex cane lupoque | |
| conceptos, omnia dentibus frangentes protinusque devorata | 5 |
| conficientes ventre, cercopithecos nigris capitibus, pilo asini | |
| et dissimiles ceteris voce, Indicos boves unicornes tricornes- | |
| que, leucrocotam, pernicissimam feram asini feri magnitu- | |
| dine, clunibus cervinis, collo, cauda, pectore leonis, capite | |
| melium, bisulca ungula, ore ad aures usque rescisso, den- | 10 |
| tium locis osse perpetuo—(hanc feram humanas voces | 73.1 |
| tradunt imitari. apud eosdem et quae vocatur eale, magni- | |
| tudine equi fluviatilis, cauda elephanti, colore nigra vel | |
| fulva, maxillis apri, maiora cubitalibus cornua habens mobilia, | |
| quae alterna in pugna sist<i>t variatque infesta aut obliqua, | 5 |
| utcumque ratio monstravit)—, sed atrocissimos tauros sil- | 74.1 |
| vestres, maiores agrestibus, velocitate ante omnes, colore | |
| fulvos, oculis caeruleis, pilo in contrarium verso, rictu ad | |
| aures dehiscente iuxta cornua mobilia. tergori duritia si- | |
| licis, omne respuens vulnus. feras omnes venantur, ipsi | 5 |
| non aliter quam foveis capti feritate semper intereunt. apud | 75.1 |
| eosdem nasci Ctesias scribit quam mantichoran appellat, | |
| triplici dentium ordine pectinatim coeuntium, facie et auri- | |
| culis hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonis, | |
| cauda scorpionis modo spicula infigentem, vocis ut si mis- | 5 |
| ceatur fistulae et tubae concentus, velocitatis magnae, hu- | |
| mani corporis vel praecipue adpetentem. in India et | 76.1 |
| boves solidis ungulis, unicornes, et feram nomine axin <h>in<n>u- | |
| lei pelle pluribus candidioribusque maculis, sacrorum Liberi | |
| patris—(Orsaei Indi simias candentes toto corpore ve- | |
| nantur)—, asperrimam autem feram monocerotem, reliquo | 5 |
| corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto, | |
| cauda apro, mugitu gravi, uno cornu nigro media fronte | |
| cubitorum duum eminente. hanc feram vivam negant capi. |