Apud Hesperios Aethiopas fons est Nigris, ut | 8.77.1 |
plerique existimavere, Nili caput, <ut> argumenta quae dixi- | |
mus persuadent. iuxta hunc fera appellatur catoblepas, | |
modica alioqui ceterisque membris iners, caput tantum prae- | |
grave aegre ferens—id deiectum semper in terram—, alias | 5 |
internicio humani generis, omnibus, qui oculos eius videre, | |
confestim expirantibus. |