| Eadem et basilisci serpentis est vis. Cyrenaica | 8.78.1 |
| hunc generat provincia, duodecim non amplius digitorum | |
| magnitudine, candida in capite macula ut quodam diademate | |
| insignem. sibilo omnes fugat serpentes nec flexu multi- | |
| plici, ut reliquae, corpus inpellit, sed celsus et erectus in | 5 |
| medio incedens. necat frutices, non contactos modo, verum | |
| et adflatos, exurit herbas, rumpit saxa: talis vis malo est. | |
| creditum quondam ex equo occisum hasta et per eam sub- | |
| eunte vi non equitem modo, sed equum quoque absumptum. | |
| atque huic tali monstro—saepe enim enectum concupivere | 79.1 |
| reges videre—mustellarum virus exitio est: adeo naturae | |
| nihil placuit esse sine pare. inferciunt has cavernis facile | |
| cognitis soli tabe. necant illae simul odore moriunturque, | |
| et naturae pugna conficitur. | 5 |