| Sed in Italia quoque creditur luporum visus | 8.80.1 |
| esse noxius vocemque homini, quem priores contemplentur, | |
| adimere ad praesens. inertes hos parvosque Africa et | |
| Aegyptus gignunt, asperos trucesque frigidior plaga. homines | |
| in lupos verti rursusque restitui sibi falsum esse confi- | 5 |
| denter existimare debemus aut credere omnia quae fabulosa | |
| tot saeculis conperimus. unde tamen ista vulgo infixa s<i>t | |
| fama in tantum, ut in maledictis versipelles habeat, indica- | |
| bitur. Euanthes, inter auctores Graeciae non spretus, | 81.1 |
| scribit Arcadas tradere ex gente Anthi cuiusdam sorte fa- | |
| miliae lectum ad stagnum quoddam regionis eius duci vesti- | |
| tuque in quercu suspenso tranare atque abire in deserta | |
| transfigurarique in lupum et cum ceteris eiusdem generis | 5 |
| congregari per annos VIIII. quo in tempore si homine se | |
| abstinuerit, reverti ad idem stagnum et, cum tranaverit, | |
| effigiem recipere, ad pristinum habitum addito novem an- | |
| norum senio. id quoque a<d>i<cit>, eandem recipere vestem. | |
| mirum est quo procedat Graeca credulitas! nullum tam in- | 82.1 |
| pudens mendacium est, ut teste careat. item Apo<ll>as, qui | |
| Olympionicas scripsit, narrat Demaenetum Parrhasium in | |
| sacrificio, quod Arcades Iovi Lycaeo humana etiamtum hostia | |
| faciebant, immolati pueri exta degustasse et in lupum se | 5 |
| convertisse, eundem X anno restitutum athleticae <se exer>- | |
| <c>uisse in pugilatu victoremque Olympia reversum. quin et | 83.1 |
| caudae huius animalis creditur vulgo inesse amatorium virus | |
| exiguo in villo eumque, cum capiatur, abici nec idem pollere | |
| nisi viventi dereptum. dies, quibus coeat, toto anno non | |
| amplius duodecim. eundem in fame vesci terra inter au- | 5 |
| guria; ad dexteram commeantium praeciso itinere si pleno | |
| id ore fecerit, nullum ominum praestantius. sunt in eo | 84.1 |
| genere qui cervari vocantur, qualem e Gallia in Pompei | |
| Magni harena spectatum diximus. huic quamvis in fame | |
| mandenti, si respexerit, oblivionem cibi subrepere aiunt di- | |
| gressumque quaerere aliud. | 5 |