| Quod ad serpentes attinet, vulgatum est colo- | 8.85.1 |
| rem eius plerasque terrae habere, in qua occultentur. innu- | |
| mera esse genera. cerastis corpore eminere cornicula saepe | |
| quadrigemina, quorum motu, reliquo corpore occulto, solli- | |
| citent ad se aves. geminum caput amphisbaenae, hoc est | 5 |
| et a cauda, tamquam parum esset uno ore fundi venenum. | |
| aliis squamas esse, aliis picturas, omnibus exitiale virus. | |
| iaculum ex arborum ramis vibrari, nec pedibus tantum | |
| pavendas serpentes, sed <u>t missil<e> volare tormento. colla | |
| aspidum intumescere, nullo ictus remedio praeterquam si | 10 |
| confestim partes contactae amputentur. unus huic tam pesti- | 86.1 |
| fero animali sensus vel potius affectus est: coniugia ferme | |
| vagantur, nec nisi cum pari vita est. itaque alterutra inter- | |
| empta incredibilis ultionis alteri cura: persequitur inter- | |
| fectorem unumque eum in quantolibet populi agmine notitia | 5 |
| quadam infestat, perrumpit omnes difficultates, permeat spatia | |
| nec nisi amnibus arcetur aut praeceleri fuga. |