| Simile quiddam et volucris in eadem Aegypto | 8.97.1 |
| monstravit, quae vocatur ibis, rostri aduncitate per eam | |
| partem se perluens, qua reddi ciborum onera maxime sa- | |
| lubre est. nec haec sola: multis animalibus reperta sunt | |
| usui futura et homini. dictamnum herbam extrahendis sa- | 5 |
| gittis cervi monstravere percussi eo telo pastuque herbae | |
| eius eiecto; <i>idem percussi a phalangio, quod est aranei | |
| genus, aut aliquo simili cancros edendo sibi medentur. est | |
| et ad serpentium ictus praecipua qua se lacerti, quotiens | |
| cum his conseruere pugnam, vulnerati refovent. chelido- | 98.1 |
| niam visui saluberrimam hirundines monstravere vexatis | |
| pullorum oculis illa medentes. testudo cunilae, quam bubu- | |
| lam vocant, pastu vires contra serpentes refovet, mustella | |
| ruta in murium venatu cum <i>is dimicatione conserta. ci- | 5 |
| conia origano, hedera apri in morbis sibi medentur et can- | |
| cros vescendo maxime mari eiectos. anguis, hiberno situ | 99.1 |
| membrana corporis obducta, feniculi suco inpedimentum | |
| illud exuit nitidusque vernat. exuit autem a capite primum | |
| nec celerius quam uno die et nocte, replicans, ut extra fiat | |
| membranae quod fuerit intus. idem hiberna latebra visu | 5 |
| obscurato maratho herbae se adfricans oculos inunguit ac | |
| refovet; si vero squamae obtorpuere, spinis iuniperi se | |
| scabit. draco vernam nausiam silvestris lactucae suco restin- | |
| guit. pantheras per fricatas carnes aconito barbari venantur. | 100.1 |
| occupat ilico fauces earum angor, quare pardalianches id | |
| venenum appellavere quidam; at fera contra hoc excre- | |
| mentis hominis sibi medetur, et alias tam avida eorum, ut | |
| a pastoribus ex industria in aliquo vase suspensa altius, | 5 |
| quam ut queat saltu attingere, iaculando se a<p>petendoque | |
| defici<a>t et postremo expiret, alioqui vivacitatis adeo lentae, | |
| ut eiectis interaneis diu pugnet. elephans, chamaeleone | 101.1 |
| concolori frond<i> devorato, occurrit oleastro huic veneno suo. | |
| ursi cum mandragorae mala gustavere, formicas lambunt. | |
| cervus herba cinare venenatis pabulis resistit. palumbes, | |
| graculi, merulae, perdices lauri folio annuum fastidium pur- | 5 |
| gant, columbae, t<ur>t<ur>es et gallinacei herba quae vocatur | |
| hel<x>ine, anates, anseres ceteraeque aquaticae herba siderite, | |
| grues et similes iunco palustri. corvus occiso c<h>am<a>eleone, | |
| qui etiam victori <suo> nocet, lauro infestum virus extinguit. |