| Milia praeterea, utpote cum plurimis animali- | 8.102.1 |
| bus eadem natura rerum caeli quoque observationem et ven- | |
| torum, imbrium, tempestatum praesagia alia alio modo dederit, | |
| quod persequi inmensum est, aeque scilicet quam reliquam | |
| cum singulis hominum societatem. siquidem et pericula | 5 |
| praemonent non fibris modo extisque, circa quod magna | |
| mortalium portio haeret, sed alia quadam significatione. | |
| ruinis inminentibus musculi praemigrant, aranei cum telis | 103.1 |
| primi cadunt. auguria quidem artem fecere apud Romanos | |
| et sacerdotum collegium vel maxime sollemne. est inter ea | |
| locis rigentibus et volpes, animal alioqui sollertia dirum. | |
| amnes gelatos lacusque non nisi ad eius itum reditumque | 5 |
| transeunt. observatum ea<m> aure ad glaciem adposita coniec- | |
| tare crassitudinem gelus. nec minus clara exitii | 104.1 |
| documenta sunt etiam contemnendis animalibus. M. Varro | |
| auctor est a cuniculis suffossum in Hispania oppidum, a | |
| talpis in Thessalia, ab ranis civitatem in Gallia pulsam, ab | |
| locustis in Africa, ex Gyara Cycladum insula i<n>col<a>s a mu- | 5 |
| ribus fugatos, in Italia Amynclas a serpentibus deletas. citra | |
| Cynam<o>lgos Aethiopas late deserta regio est, a scorpionibus | |
| et solipugis gente sublata, et a scolopendris abactos R<h>oeti- | |
| enses auctor est Theophrastus. sed ad reliqua ferarum | |
| genera redeamus. | 10 |