| Hyaenis utramque esse naturam et alternis | 8.105.1 |
| annis mares, alternis feminas fieri, parere sine mar<e> vulgus | |
| credit, Aristoteles negat. collum <u>t iuba <in con>t<i>nuitatem | |
| spinae porrigitur flectique nisi circumactu totius corporis | |
| non quit. multa praeterea mira traduntur, sed maxime ser- | 106.1 |
| monem humanum inter pastorum stabula adsimulare nomen- | |
| que alicuius addiscere, quem evocatum foris laceret, item | |
| vomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes quos in- | |
| vadat. ab uno animali sepulcra erui inquisitione corporum. | 5 |
| feminam raro capi. oculis mille esse varietates colorumque | |
| mutationes. praeterea umbrae eius contactu canes obmute- | |
| scere, et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter | |
| lustraverit, in vestigio haerere. |