| Eorum coitus hiemis initio nec vulgari qua- | 8.126.1 |
| dripedum more, sed ambobus cubantibus conplexisque; | |
| dein secessus in specus separatim, in quibus pariunt XXX | |
| die plurimum quinos. hi sunt candida informisque caro, | |
| paulo muribus maior, sine oculis, sine pilo; ungues tantum | 5 |
| prominent. hanc lambendo paulatim figurant. nec quic- | |
| quam rarius quam parientem videre ursam. ideo mares | |
| quadragenis diebus latent, feminae quaternis mensibus. | |
| specus si non habuere, ramorum fruticumque congerie aedi- | 127.1 |
| ficant, inpenetrabiles imbribus mollique fronde constratos. | |
| primis diebus bis septenis tam gravi somno premuntur, ut | |
| ne vulneribus quidem excitari queant. tunc mirum in mo- | |
| dum veterno pinguescunt. illi sunt adipes medicaminibus | 5 |
| apti contraque defluvium capilli tenaces. ab his diebus | |
| residunt ac priorum pedum suctu vivunt. fetus rigentes | |
| adprimendo pectori fovent non alio incubitu quam ad ova | |
| volucres. mirum dictu, credit Theophrastus per id tem- | 128.1 |
| pus coctas quoque ursorum carnes, si adserventur, incre- | |
| scere; cibi nulla tunc argumenta nec nisi umoris minimum | |
| in alvo inveniri, sanguinis exiguas circa corda tantum gut- | |
| tas, reliquo corpori nihil inesse. procedunt vere, sed ma- | 129.1 |
| res praepingues, cuius rei causa non prompta est, quippe ne | |
| somno quidem saginatis, praeter XIIII dies, ut diximus. | |
| exeuntes herbam quandam arum nomine laxandis intestinis, | |
| alioqui concretis, devorant <f>ria<nt>que surculos denti<bus> prae- | 5 |
| domantes ora. oculi eorum hebetantur, qua maxime causa | |
| favos expetunt, ut convulneratum ab apibus os levet sanguine | |
| gravedinem illam. invalidissimum urso caput, quod leoni | 130.1 |
| firmissimum. ideo urgente vi praecipitaturi se ex aliqua | |
| rupe manibus cooperto iaciuntur ac saepe in harena colapho | |
| infracto exanimantur. cerebro veneficium inesse Hispaniae | |
| credunt occisorumque in spectaculis capita cremant testato, | 5 |
| quoniam potum in ursinam rabiem agat. ingrediuntur et | |
| bipedes; arborem aversi derepunt. tauros ex ore cornibus- | 131.1 |
| que eorum omnibus pedibus suspensi pondere fatigant. nec | |
| alteri animalium in maleficio stultitia sollertior. annali- | |
| bus notatum est M. Pisone M. Messala cos. a. d. XIIII kal. | |
| Oct. Domitium Ahenobarbum aedilem curulem ursos Numi- | 5 |
| dicos centum et totidem venatores Aethiopas in circo de- | |
| disse. miror adiectum Numidicos fuisse, cum in Africa | |
| ursum non gigni constet. |