| Conduntur hieme et Pontici mures, dumtaxat | 8.132.1 |
| albi, quorum palatum in gustu sagacissimum auctores quo- | |
| nam modo intellexerint miror. conduntur et Alpini, quibus | |
| magnitudo melium est, sed hi pabulo ante in specus con- | |
| vecto, cum quidem narrant alternos marem ac feminam | 5 |
| subrosae conplexos fascem herbae supinos, cauda mordicus | |
| adprehensa, invicem detrahi ad specum ideoque illo tempore | |
| detrito esse dorso. sunt his pares et in Aegypto similiter- | |
| que resident in clunes et binis pedibus gradiuntur prioribus- | |
| que ut manibus utuntur. | 10 |