| Ex his quoque animalibus, quae nobiscum | 8.142.1 |
| degunt, multa sunt cognitu digna, fidelissimumque ante om- | |
| ni<a> homini canis atque equus. pugnasse adversus latrones | |
| canem pro domino accepimus confectumque plagis a cor- | |
| pore non recessisse, volucres ac feras abigentem. ab alio | 5 |
| in Epiro agnitum in conventu percussorem domini laniatu- | |
| que et latratu coactum fateri scelus. Garamant<u>m regem | |
| canes CC ab exilio reduxere proeliati contra resistentes. | |
| propter bella Colophonii itemque Castabalenses cohortes ca- | |
| num habuere. hae primae dimicabant in acie numquam | 143.1 |
| detrectantes; haec erant fidissima auxilia nec stipendiorum | |
| indiga. canes defendere Cimbris caesis domus eorum plau- | |
| stris inpositas. canis Iasone Lycio interfecto cibum capere | |
| noluit inediaque consumptus est. is vero, <c>ui nomen Hyr- | 5 |
| cani reddit Duris, accenso regis Lysimachi rogo iniecit | |
| se flammae, similiterque Hieronis regis. memorat et Pyr- | 144.1 |
| rhum, Gelonis tyranni canem, Philistus; memoratur et Nico- | |
| medis Bithyniae regis, uxore eius Cosingi lacerata propter | |
| lasciviorem cum marito iocum. apud nos Vulcatium nobilem, | |
| qui Ca<s>cellium ius civile docuit, asturcone e suburbano re- | 5 |
| deuntem, cum advesperavisset, canis a grassatore defendit; | |
| item Caelium senatorem aegrum Placentiae ab armatis op- | |
| pressum, nec prius ille vulneratus est quam cane interempto. | |
| sed super omnia in nostro aevo actis p. R. testatum Appio | 145.1 |
| Iunio et P. Silio cos., cum animadverteretur ex causa Neronis | |
| Germanici filii in Titium Sabinum et servitia eius, unius ex | |
| his canem nec in carcere abigi potuisse nec a corpore reces- | |
| sisse abiecti, in gradibus gemitoriis maestos edentem ulu- | 5 |
| latus magna populi Romani corona, ex qua cum quidam ei | |
| cibum obiecisset, ad os defuncti tulisse. innatavit idem, | |
| cadavere in Tiberim abiecto, sustentare conatus, effusa | |
| multitudine ad spectandam animalis fidem. |