| Soli dominum novere et ignotum quoque, si repente | 8.146.1 |
| veniat, intellegunt; soli nomina sua, soli vocem domesticam | |
| agnoscunt. itinera quamvis longa meminere, nec ulli praeter | |
| hominem memoria maior. impetus eorum et saevitia miti- | |
| gatur ab homine considente humi. plurima alia in <i>is co- | 147.1 |
| tidie vita invenit, sed in venatu sollertia et sagacitas prae- | |
| cipua est. scrutatur vestigia atque persequitur, comitantem | |
| ad feram inquisitorem loro trahens, qua visa quam silens | |
| et occulte, set quam significans demonstratio est cauda pri- | 5 |
| mum, deinde rostro! ergo etiam senecta fessos caecosque | |
| ac debiles sinu ferunt, ventos et odorem captantes proten- | |
| dentesque rostra ad cubilia. |