| Constat in Lusitania circa Olisiponem oppidum et | 8.166.1 |
| Tagum amnem equas favonio flante obversas animalem con- | |
| cipere spiritum, idque partum fieri et gigni pernicissimum | |
| ita, sed triennium vitae non excedere. in eadem Hispania | |
| Gallaica gens est et Asturica; equini generis hi<s> sunt quos | 5 |
| tieldones vocamus; minore forma appellatos asturcones gig- | |
| nunt, quibus non vulgaris in cursu gradus, sed mollis alterno | |
| crurum explicatu glomeratio, unde equis tolutim carpere | |
| incursum traditu<r> arte. | |
| Equo fere qui homini morbi, praeterque vesicae con- | 10 |
| versio, sicut omnibus in genere veterino. |