| Asinum CCCC nummum emptum Q. Axio | 8.167.1 |
| senatori auctor est M. Varro, haut scio an omnium pretio | |
| animalium victo. opera sine dubio generi munifica, arando | |
| quoque, sed mularum maxime progeneratione. patria etiam | |
| spectatur in his, Arcadicis in Achaia, in Italia Reatinis. ip- | 5 |
| sum animal frigoris maxime inpatiens. ideo non generatur | |
| in Ponto, nec aequinoctio verno, ut cetera pecua, admittitur, | |
| sed solstitio. mares in remissione operis deteriores. partus | 168.1 |
| a tricensimo mense ocissimus, sed a trimatu legitimus, toti- | |
| dem quot equae et isdem mensibus et simili modo. sed | |
| incontinens uterus urina genitale reddit, ni cogatur in cur- | |
| sum verberibus a coitu. raro geminos parit. paritura lucem | 5 |
| fugit et tenebras quaerit, ne conspiciatur ab homine. gignit | |
| tota vita, quae est ei ad tricensimum annum. partus caritas | 169.1 |
| summa, sed aquarum taedium maius: per ignes ad fetus | |
| tendunt, eaedem, si rivus minimus intersit, horrent <e>tia<m> | |
| pedes omnino tinguere. nec nisi adsuetos potant fontes | |
| quae sunt in pecuariis, atque ita ut sicco tramite ad potum | 5 |
| eant. nec pontes transeunt per raritatem eorum tralucenti- | |
| bus fluviis, mirumque dictu, sitiunt et si mutentur aquae; | |
| ut bibant cogendae exorandaeve sunt. nec nisi spatiosa in | |
| cubitu laxitas tuta; varia namque somnio visa concipiunt | |
| ictu pedum crebro, qui nisi per inane emicuit, repulsu du- | 10 |
| rioris materiae clauditatem ilico adfert. quaestus ex iis | 170.1 |
| opima praedia exuperat. notum est in Celtiberia singulas | |
| quadringentena milia nummum enixas, mularum maxime | |
| partu. aurium referre in <i>is et palpebrarum pilos aiunt; | |
| quamvis enim unicolor<i> reliquo corpore, totidem tamen co- | 5 |
| lores, quot ibi fuere, reddi. pullos earum epulari Maecenas | |
| instituit, multum eo tempore praelatos onagris. post eum | |
| interiit auctoritas saporis asino.—Moriente visu celerrime | |
| id genus deficit.— |