| Ex asino et equa mula gignitur mense XIII, | 8.171.1 |
| animal viribus in labores eximium. ad tales partus equas | |
| neque quadrimis minores neque decennibus maiores legunt | |
| arcerique utrumque genus ab altero narrant nisi in infantia | |
| eius generis quod ineat lacte hausto. quapropter subreptos | 5 |
| pullos in tenebris equarum uberi asinarumve eculeos ad- | |
| movent. gignitur autem mula <et> ex equo et asina, sed | |
| e<f>frenis et tarditatis indomitae. lenta omnia e<t> e vetulis. | |
| conceptum ex equo secutus asini coitus abortu perimit, non | 172.1 |
| item asini equus. feminas a partu optime septimo die in- | |
| pleri observatum, mares fatigatos melius inplere. quae non | |
| prius, quam dentes quos pullinos appellant iaciat, conceperit, | |
| sterilis intellegitur et quae non primo initu generare coeperit. | 5 |
| equo et asina genitos mares hinnulos antiqui vocabant con- | |
| traque mulos quos asini et equae generarent. observatum | 173.1 |
| ex duobus divers<is> generibus nata tertii generis fieri et | |
| neutri parentium esse similia eaque ipsa, quae sunt ita | |
| nata, non gignere in omni animalium genere; idcirco mulas | |
| non parere. est in annalibus nostris peperisse saepe, | 5 |
| verum prodigii loco habitum. Theophrastus vulgo pa- | |
| rere in Cappadocia tradit, sed esse id animal ibi sui generis. | |
| mulae calcitratus inhibetur vini crebriore potu. in pluri- | 174.1 |
| um Graecorum est monumentis cum equa muli coitu | |
| natum quod vocaverint <g>innum, id est parvum mulum. | |
| generantur ex equa et onagris mansuefactis mulae veloces | |
| in cursu, duritia eximia pedum, verum strigoso corpore, | 5 |
| indomito animo. sed generator onagro et asina genitus | |
| omnes antecellit. onagri in Phrygia et Lycaonia praecipui. | |
| pullis eorum ceu praestantibus sapore Africa gloriatur, quos | |
| lalisiones appellat. mulum LXXX annis vixisse Athenien- | 175.1 |
| sium monimentis apparet; gavisi namque, cum templum | |
| in arce facerent, quod derelictus senecta scandentia iumenta | |
| comitatu nisuque exhortaretur, decretum fecere ne frumen- | |
| tarii negotiatores ab incerniculis eum arcerent. | 5 |