| Bubus Indicis camelorum altitudo traditur, | 8.176.1 |
| cornua in latitudinem quaternorum pedum. in nostro orbe | |
| Epiroticis laus maxima a Pyrrhi, ut ferunt, iam inde regis | |
| cura. id consecutus est non ante quadrimatum ad partus | |
| vocando; praegrandes itaque fuere et hodieque reliquiae | 5 |
| stirpium durant. at nunc anniculae fecunditatem poscuntur, | |
| tolerantius tamen bimae, tauri generationem quadrimi. in- | |
| plent singuli denas eodem anno. tradunt, si a coitu in dex- | |
| teram partem abeant tauri, generatos mares esse; si in lae- | |
| vam, feminas. conceptio uno initu peragitur, quae si forte | 177.1 |
| pererravit, XX post diem marem femina repetit. pariunt | |
| mense X; quicquid ante genitum, inutile est. sunt auctores | |
| ipso conplente decumum mensem die parere. gignunt raro | |
| geminos. coitus a delphini exortu a. d. pr. non. Ianuarias | 5 |
| diebus XXX, aliquis et autumno, gentibus quidem quae | |
| lacte vivunt ita dispensatus, ut omni tempore anni supersit | |
| id alimentum. tauri non saepius quam bis die ineunt. | |
| boves animalium soli et retro ambulantes pascuntur, apud | 178.1 |
| Garamantas quidem haut aliter. vita feminis XV annis lon- | |
| gissima, maribus XX. robur in quinquennatu. lavatione | |
| calidae aquae traduntur pinguescere et si quis incisa cute | |
| spiritum harundine in viscera adigat. non degeneres existi- | 179.1 |
| mandi etiam minus laudato aspectu: plurimum lactis Alpinis, | |
| quibus minimum corporis, plurimum laboris capite, non | |
| cervice, iunctis. Syriacis non sunt palearia, sed gibber in | |
| dorso. Carici quoque in parte Asiae, foedi visu tubere | 5 |
| super armos a cervicibus eminente, luxatis cornibus, excel- | |
| lentes in opere narrantur, cetero nigri coloris candidive ad | |
| laborem damnantur. tauris minora quam bubus cornua | |
| tenuioraque. domitura boum in trimatu, postea sera, ante | 180.1 |
| praematura. optime cum domito iuvencus inbuitur. socium | |
| enim laboris agrique culturae habemus hoc animal, tantae | |
| apud priores curae, ut sit inter exempla damnatus a p<opulo> | |
| R<omano> die dicta, qui concubino procaci rure omassum | 5 |
| edisse se negante occiderat bovem, actusque in exilium | |
| tamquam colono suo interempto. |