| Tauris in aspectu generositas torva fronte, auribus sae- | 8.181.1 |
| tosis, cornibus in procinctu dimicationem poscentibus. sed | |
| tota comminatio prioribus in pedibus. stat ira gliscente | |
| alternos replicans spargensque in alvum harenam et solus | |
| animalium eo stimulo ardescens. vidimus ex imperio dimi- | 182.1 |
| cantes et i<oc>ose demonstratos rotari, cornibus cadentes ex- | |
| cipi iterumque reg<i>, modo iacentes ex humo tolli bigarum- | |
| que etiam curru citato velut aurigas insistere. Thessalorum | |
| gentis inventum est equo iuxta quadripedante cornu intorta | 5 |
| cervice tauros necare; primus id spectaculum dedit Romae | |
| Caesar dictator. hinc victimae opimae et lautissima deorum | 183.1 |
| placatio. huic tantum animali omnium, quibus procerior, | |
| cauda non statim nato consummatae ut ceteris mensurae: | |
| crescit uni, donec ad vestigia ima perveniat. quam ob rem | |
| victimarum probatio in vitulo, ut articulum suffraginis con- | 5 |
| tingat; breviore non litant. hoc quoque notatum, vitulos | |
| ad aras umeris hominis adlatos non fere litare, sicut nec | |
| claudicante nec aliena hostia deos placari nec trahente se | |
| ab aris. est frequens in prodigiis priscorum bovem locu- | |
| tum, quo nuntiato senatum sub diu haberi solitum. | 10 |