| Bos in Aegypto etiam numinis vice colitur; | 8.184.1 |
| Apin vocant. insigne ei in dextro latere candicans macula | |
| cornibus lunae crescere incipientis, nodus sub lingua, quem | |
| cant<h>arum appellant. non est fas eum certos vitae exce- | |
| dere annos, mersumque in sacerdotum fonte necant quae- | 5 |
| situri luctu alium, quem substituant, et donec invenerint | |
| maerent derasis etiam capitibus; nec tamen umquam diu | |
| quaeritur. inventus deducitur Memphin a sacerdotibus C. | 185.1 |
| delubra ei gemina, quae vocant thalamos, auguria populorum: | |
| alterum intrasse laetum est, in altero dira portendit. re- | |
| sponsa privatis dat e manu consulentium cibum capiendo. | |
| Germanici Caesaris manu<m> aversatus est haut multo postea | 5 |
| extincti. cetero secretus, cum se proripuit in coetus, in- | |
| c<e>dit submotu lictorum, gregesque puerorum comita<n>tur | |
| carmen honori eius canentium; intellegere videtur et ado- | |
| rari velle. hi greges repente lymphati futura praecinunt. | |
| femina bos ei semel anno ostenditur, suis et ipsa insignibus, | 186.1 |
| quamquam aliis, semperque eodem die et inveniri eam et | |
| extingui tradunt. Memphi est locus in Nilo, quem a figura | |
| vocant Phialam, omnibus annis ibi auream pateram argente- | |
| amque mergentes diebus quos habent natales Apis. septem | 5 |
| hi sunt, mirumque neminem per eos a crocodilis attingi, | |
| octavo post horam diei sextam redire beluae feritatem. |