| Magna et pecori gratia vel in placamentis | 8.187.1 |
| deorum vel in usu vellerum. ut boves victum hominum | |
| excolunt, ita corporum tutela pecori debetur. generatio | |
| bimis utrimque ad novenos annos, quibusdam et ad X; pri- | |
| mipar<i>s minores fetus. coitus omnibus ab arcturi occasu, | 5 |
| id est a. d. III idus Maias, ad aquilae occasum, id <est> X | |
| kal. Augustas. gerunt partum diebus CL; postea concepti | |
| invalidi. cordos vocabant antiqui post id tempus natos. | |
| multi hibernos agnos praeferunt vernis, quoniam magis | |
| intersit ante solstitium quam ante brumam firmos esse, | 10 |
| solumque hoc animal utiliter bruma nasci. arieti naturale | 188.1 |
| agnas fastidire, senectam ovium consectar<i>, et ipse melior | |
| senecta, mutilus quoque utilior. ferocia eius cohibetur | |
| cornu iuxta aurem terebrato. dextro teste praeligato femi- | |
| nas generat, laevo mares. tonitrua solitariis ovibus abortus | 5 |
| inferunt; remedium congregare eas, ut coetu iuventur. | |
| aquilonis flatu mares concipi dicunt, austri feminas, atque | 189.1 |
| in eo genere arietum maxime spectantur ora, quia cuius | |
| coloris sub lingua habuere venas, eius et lanicium in fetu | |
| est variumque, si plures fuere. et mutatio aquarum potus- | |
| que variat. | 5 |
| Ovium summa genera duo, tectum et colonicum, illud | |
| mollius, hoc in pascuo delicatius, quippe <n>on tectum rubis | |
| ve<x>atur. operimenta ei ex Arabicis praecipua. | 190.1 |
| lana autem laudatissima Apula et quae in Italia Graeci pe- | |
| coris appellatur, alibi Italica; tertium locum Milesiae oves | |
| optinent. Apulae breves villo nec nisi paenulis celebres; | |
| circa Tarentum Canusiumque summam nobilitatem habent, | 5 |
| in Asia vero eodem genere Laudic<e>ae. alba Circumpadanis | |
| nulla praefertur, nec libra centenos nummos ad hoc aevi | |
| excessit ulla. oves non ubique tondentur; durat quibusdam | 191.1 |
| in locis vellendi mos. colorum plura genera, quippe cum | |
| desint etiam nomina <i>is quas nativas appellant aliquot modis: | |
| Hispania nigri velleris praecipuas habet, Pollentia iuxta Alpes | |
| cani, Asia rutili, quas Erythraeas vocant, item Baetica, Canu- | 5 |
| sium fulvi, Tarentum et suae pulliginis. sucidis omnibus | |
| medicata vis. Histriae Liburniaeque pilo propior quam lanae, | |
| pexis aliena vestibus et quam Salac<i>a scutulato textu com- | |
| mendat in Lusitania. similis circa Piscinas provinciae Nar- | |
| bonensis, similis et in Aegypto, ex qua vestis detrita usu | 10 |
| pingitur rursusque aevo durat. est et hirtae pilo crasso in | |
| tapetis antiquissima gratia iam; certe iis usos Homerus | |
| auctor est. aliter haec Galli pingunt, aliter Parthorum | |
| gentes. lanae et per se coactae vestem faciunt et, si ad- | 192.1 |
| datur acetum, etiam ferro resistunt, immo vero etiam igni- | |
| bus novissimo sui purgamento. quippe <a>enis polientium | |
| extracta in tomenti usum veniunt, Galliarum, ut arbitror, | |
| invento; certe Gallicis hodie nominibus discernitur. nec | 193.1 |
| facile dixerim qua id aetate coeperit; antiquis enim torus | |
| e stramento erat, qualiter <et>iam nunc in castris. gausap<a>e | |
| patris mei memoria coepere, amphimallia nostra sicut villosa | |
| etiam ventralia. nam tunica lati clavi in modum gausapae | 5 |
| texi nunc primum incipit. lanarum nigrae nullum colorem | |
| bibunt. de reliquarum infectu suis locis dicemus in con- | |
| ch<y>liis maris aut herbarum natura. |