| Lanam in colu et fuso Tanaquilis, quae eadem | 8.194.1 |
| Gaia Caecilia vocata est, in templo Sancus durasse prodente | |
| se auctor est M. Varro factamque ab ea togam regiam un- | |
| dulatam in aede Fortunae, qua Ser. Tullius fuerat usus. | |
| inde factum ut nubentes virgines comitaretur colus compta | 5 |
| et fusus cum stamine. ea prima texuit rectam tunicam, | |
| quales cum toga pura tironi induuntur novaeque nuptae. | |
| undulata vestis prima e lautissimis fuit; inde sororiculata | 195.1 |
| defluxit. togas ra<s>as Phryxianasque Divi Augusti novissimis | |
| temporibus coepisse scribit Fenestella. crebrae papaveratae | |
| antiquiorem habent originem iam sub Lucilio poeta in | |
| Torquato notatae. praetextae apud Etruscos originem in- | 5 |
| venere. trabeis usos accipio reges; pictae vestes iam apud | |
| Homerum <s>u<nt i>is, e<t i>nde triumphales natae. acu facere | 196.1 |
| id Phryges invenerunt, ideoque Phrygioniae appellatae sunt. | |
| aurum intexere in eadem Asia invenit Attalus rex, unde | |
| nomen Attalicis. colores diversos picturae intexere Babylon | |
| maxime celebravit et nomen inposuit. plurimis vero liceis | 5 |
| texere, quae polymita appellant, Alexandria instituit, scutulis | |
| dividere Gallia. Metellus Scipio triclin<i>aria Babylonica | |
| sesterti<um> octingentis milibus venisse iam tunc ponit in | |
| Catonis criminibus, quae Neroni principi quadragiens sester- | |
| tio nuper stetere. Servi Tulli praetexta<e>, quibus signum | 197.1 |
| Fortunae ab eo dicatae coopertum erat, duravere ad Seiani | |
| exitum, mirumque fuit neque diffluxisse eas neque teredinum | |
| iniurias sensisse annis quingentis sexaginta. vidimus iam | |
| et viventium vellera purpura, cocco, conchylio sesquipedali- | 5 |
| bus libris infecta, velut illa sic nasci cogente luxuria. |