| In <n>ullo genere aeque facilis mixtura cum | 8.213.1 |
| fero, qualiter natos antiqui hybridas vocabant ceu semiferos, | |
| ad homines quoque, ut C. Antonium Ciceronis in consulatu | |
| collegam, appellatione tralata. non in suibus autem tantum, sed | |
| in omnibus quoque animalibus, cuiuscumque generis ullum | 5 |
| est placidum, eiusdem invenitur et ferum, utpote cum homi- | |
| num etiam silvestrium tot genera praedicta sint. caprae | 214.1 |
| tamen in plurimas similitudines transfigurantur. sunt ca- | |
| prae, sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae, | |
| quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorum <c>eu | |
| vaginis. in haec se librat, ut tormento aliquo rotatus, in | 5 |
| petras potissimum, e monte aliquo in alium transilire quae- | |
| rens, atque recu<s>su pernicius quo libuit exultat. sunt et | |
| oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri et ad | |
| caput verso. sunt et dammae et pygargi et strepsicerotes | |
| multaque alia haut dissimilia. sed illa Alpes, haec trans- | 10 |
| marini situs mittunt. |