| Simiarum quoque genera <plura>. hominis figu- | 8.215.1 |
| rae proxima caudis inter se distinguntur. mira sollertia visco | |
| inungui laqueisque calciari imitatione venantium tradunt, | |
| Mucianus et latrunculis lusisse, fictas cera nuces visu dis- | |
| tinguere; luna<m> cava<m> triste esse quibus in eo genere | 5 |
| cauda sit, novam exultatione adorari. nam defectum side- | |
| rum et ceterae pavent quadripedes. simiarum generi prae- | 216.1 |
| cipua erga fetum adfectio. gestant catulos quae mansue- | |
| factae intra domos peperere, omnibus demonstrant tractari- | |
| que gaudent, gratulationem intellegentibus simil<e>s, itaque | |
| magna ex parte conplectendo ne<c>ant. efferatior cynoce- | 5 |
| phalis natura sicut satyris. callitric<h>es toto paene aspectu | |
| differunt; barba est in facie, cauda late fusa primori parte. | |
| hoc animal negatur vivere in alio quam Aethiopiae quo | |
| gignitur caelo. |