| Et leporum plura sunt genera. in Alpibus | 8.217.1 |
| candidi, quibus hibernis mensibus pro cibatu nivem credunt | |
| esse; certe liquescente ea rutilescunt annis omnibus, et est | |
| alioqui animal intolerandi rigoris alumnum. leporum generis | |
| sunt et quos Hispania cuniculos appellat, fecunditatis innu- | 5 |
| merae famemque Baliarum insulis populatis messibus ad- | |
| feren<ti>s.—(Fetus ventri exectos vel uberibus ablatos, non | |
| repurgatis interaneis, gratissimo in cibatu habent; laurices | |
| vocant)—certum est Baliaricos adversus proventum eorum | 218.1 |
| auxilium militare a Divo Augusto petisse. magna propter | |
| venatum eum viverris gratia est; iniciunt eas in specus, qui | |
| sunt multifores in terra—unde et nomen animali—, at- | |
| que ita eiectos superne capiunt. Archelaus auctor est, | 5 |
| quot sint corporis cavernae ad excrementa lepori, totidem | |
| annos esse aetatis; varius certe numerus reperitur. idem | |
| utramque vim singulis inesse ac sine mare aeque gignere. | |
| benigna circa hoc natura innocua et esculenta animalia fe- | 219.1 |
| cunda generavit. lepus, omnium praedae nascens, solus | |
| praeter dasypodem superfetat, aliud educans, aliud in utero | |
| pilis vestitum, aliud inplume, aliud inchoatum gerens pariter. | |
| nec non et vestes leporino pilo facere temptatum est, tactu | 5 |
| non perinde molli ut in cute, propter brevitatem pili dilabi- | |
| das. hi mansuescunt raro, cum feri dici iure | 220.1 |
| non possint; complura namque sunt nec placida nec fera, | |
| sed mediae inter utrumque naturae, ut in volucribus hirun- | |
| dines, apes, in mari delphini. |