| Quo in genere multi et hos incolas dom<u>um po- | 8.221.1 |
| suere mures, haut spernendum in ostentis etiam publicis | |
| animal. adrosis Lanuvi clipeis argenteis Marsicum porten- | |
| dere bellum, Carboni imperatori apud Clusium fasceis, qui- | |
| bus in calciatu utebatur, exitium. plura eorum genera in | 5 |
| Cyrenaica regione, alii lata fronte, alii acuta, alii irenaceorum | |
| genere pungentibus pilis. Theophrastus auctor est, in Gyara | 222.1 |
| insula, cum incolas fugaverint, ferrum quoque rosisse eos, | |
| id quod natura quadam et ad C<h>alybas facere in ferrariis | |
| officinis. aurariis quidem in metallis ob hoc alvos eorum | |
| excidi semperque furtum id deprehendi; tant<a>m esse dulce- | 5 |
| dinem furandi. venisse murem CC <denariis> Casilinum ob- | |
| sidente Hannibale eumque qui vendiderat fame interisse, | |
| emptorem vixisse annales tradunt. cum candidi provenere, | 223.1 |
| laetum faciunt ostentum. nam s<au>ricum occentu dirimi | |
| auspicia annales refertos habemus. saurices et ipsos hieme | |
| condi auctor est Nigidius, sicut glires, quos censoriae | |
| leges princepsque M. Scaurus in consulatu non alio modo | 5 |
| cenis ademere <quam> conch<y>lia aut ex alio orbe convectas | |
| aves. semiferum et ipsum animal, cui vivaria in doliis idem | 224.1 |
| qui apris instituit. qua in re notatum, non congregare <se> | |
| nisi populares eiusdem silvae et, si misceantur alienigenae | |
| amne vel monte discreti, interire dimicando. genitores | |
| suos fessos senecta alunt insigni pietate. senium finitur | 5 |
| hiberna quiete—conditi enim et hi cubant—, rursus | |
| aestate iuvenescunt. similis et nitelis quies e<st> hi<eme>. |