| Mirum rerum naturam non solum alia aliis | 8.225.1 |
| dedisse terris animalia, sed in eodem quoque situ quaedam | |
| aliquis locis negasse. in Mesia silva Italiae non nisi in parte | |
| reperiuntur hi glires. in Lycia dorcades non transeunt | |
| montes Sexis vicinos, onagri <li>mitem qui Cappadociam a | 5 |
| Cilicia dividit. in Hellesponto in alienos fines non comme- | |
| ant cervi, et circa Arginusam Ela<ph>um montem non exce- | |
| dunt, auribus etiam in monte fissis. in Poroselene insula | 226.1 |
| viam mustelae non transeunt. i<tem> Boeotiae Lebadeae in- | |
| latae solum ipsum fugiunt, quae iuxta in Orc<h>omeno tota | |
| arva subruunt, talpae. quarum e pellibus cubicularia vidi- | |
| mus stragula: adeo ne religio quidem a portentis submovet | 5 |
| delicias. in Ithaca lepores inlati moriuntur extremis qui- | |
| dem in litoribus, in Ebuso cuniculi, scatent<ibus> iuxta His- | |
| pania Baliaribusque. Cyrenis mutae fuere ranae; inlatis e | 227.1 |
| continente vocalibus durat genus earum. mutae sunt etiam- | |
| num in Seripho insula; eaedem alio tralatae canunt, quod | |
| accidere et in lacu Thessaliae Sicandro tradunt. in Italia | |
| muribus araneis venenatus est morsus; eosdem ulterior | 5 |
| Appennino regio non habet. <i>idem ubicumque sunt, orbitam | |
| si transiere, moriuntur. in Olympo Macedoniae monte non | |
| sunt lupi nec in Creta insula; ibi quidem nec vulpes ursive | 228.1 |
| atque omnino nullum maleficum animal praeter phalangium. | |
| <in> araneis id genus dicemus suo loco. mirabilius in eadem | |
| insula cervos praeterquam in Cydoneatarum regione non | |
| esse, item apros et attagenas, irenaceos, in Africa autem nec | 5 |
| apros nec cervos nec capreas nec ursos. |